- BENEARNI
- BENEARNIurbis primus meminit Aethicus, quam Bencharnum vocat, et inter Novempopulanae civitates 12. septimô locô in vererib. Notitiis ponitur. Benearna urbs Gregorio l. 9. c. 7. Huius Episcopus Galactorius interfuit Concilio Agathae indicto A. C. 506. Sabinus vero Matisconensi 2. In huius ruinis a Ducibus Vasconiae citerioris exstructa est urbs nova, ab aquarum et fontium vagis cursibus Lascuris primum, Lascurre, post Lascar aut Lescar dicta, quae in prioris locum, dignitatem, ac iura successit. An potius nomen solum veteris urbis mutatum? Certe Notitia quaedam aute an. 350, civitate Benearnensium omissâ, eius locô, in Vasconia, sub auscitana Metropoli Episcopatum Lascurrensem ultimum ponit. Caput est pagi cognominis, Gallic. le Bearn, aut le Biern, longus et latus itinere bidui: divisus in Superiorem, qui saltui Pyrenaeo appositus, et inferiorem, qui ei subiectus est. Hic totus Dioecesi Huronensi atque Benearnensi, sive Lascurensi continetur, constans regionibus 6. quas Parsans, i. e. partes vocant, Palensi, Vicuilensi, Huronensi, Ossavensi, Navarrensi et Hortensi: Bearnum ante 500. annos dici coepit. Olim comitatus, cuius Vicecomes Comitatum etiam Bigerrotum obtinuit, et Regibus nunc Anglorum, nunc Francorum, Aquitaniae Ducatum possidentibus, fidem promittere ac militare consueverat. Gastonis de Bierna meminit Nicolaus Trivetus A. C. 1274. qui cum reste circa collum in Angliam veniens ab Eduardo delictorum veniam impetravit. Sed de pago hoc, vide infra in Benearnia. Cuius gentis autem caput olim fuerit Benearnum civitas, ignoratur: quod enim I. Caesaris Precianos vel Pretianos Samson in Benearnos mutat, somnium est, Hadr. Vales. Notit. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.